Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.8.6 | Cic. Fam. 3.8.9 (English) | >>Cic. Fam. 3.8.10 |
3.8.7
unum genus excipio sermonis , in quo persaepe aliquid dicitur , quod te putem nolle dici , si
aut legatorum tuorum quoipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur ; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit , me audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris , quam mecum Corcyrae Clodius est locutus , cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse . hos ego sermones , quod et multi sunt et tuam existimationem , ut ego sentio , non offendunt , lacessivi numquam , sed non valde repressi . si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse , non nostram is perfidiam coarguit , sed indicat suam , simulque non de me is peius quam de te existimat ; sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat , cum uterque nostrum recte fecerit , sed non idem uterque secutus sit , hunc ego amicum habere non
curo .
3.8.8
liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia patuit ; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum ), non debent mirari homines , cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus , quibus alii moventur , isdem ego movear , 'med esse acerbum sibi , uti sim dulcis mihi .'
de rebus urbanis quod me certiorem fecisti , cum per se mihi gratum fuit , tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore . in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures , ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis , Hortensiumque , nostrum conlegam et familiarem , roges ut , si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit , de hac quoque sententia bima decedat , qua mihi nihil potest esse inimicius .
3.8.9
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.8.6 | Cic. Fam. 3.8.9 (English) | >>Cic. Fam. 3.8.10 |